129 De duabus formicis quarum una imitatur aliam333

Formice duo distabant in plano passibus 100 et tendebant ad unum locum; prima quarum ibat cotidie \({1 \over 3}\) passus, revertebatur retro334 \({1 \over 4}\); alia ibat \({1 \over 5}\) et revertebatur335 \({1 \over 6}\). Queritur in quot diebus erunt coniuncte.

Pone dies 60, in quibus prima iret tertiis 60 unius passus, scilicet passibus 20, et revertebatur retro336 passibus 15, scilicet \({1 \over 4}\) de 60, et sic in diebus 60 iret plus de sua reversione passibus 5. 130 Et alia in eisdem diebus 60 iret \({1 \over 5}\) de 60, scilicet 12, et reverteretur retro \({1 \over 6}\), scilicet passibus 10; et sic iret passibus 2 magis de sua reversione. Quibus extractis de passibus 5, remanent passus 3, et tot appropinquantur ipse in dies 60. Que cum velint esse 100, multiplicabis \({1 \over 3}\) de 60 per 100 et habebis dies 2000 pro earum337 coniunctione.

  • 333aliam:   alteram R
  • 334revertebatur retro:   revertebat vero R
  • 335revertebatur:   revertebat R
  • 336revertebatur retro:   reverteretur retro F R S   revertebat vero R
  • 337earum:   eorum F R S

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum duodecimum

Indice